- TURONES
- TURONESpopuli Galliae Lugdunensis alias Turoni, Caes. Comm. bell. Gall. l. 3. c. 35. et l. 7. c. 75. Tacito Turonii imbelles, item rebelles, l. 3. Annai. c. 41. vulgo les Tourangeaux: hos Apollinaris Sidonius, in Paneg. Maiorani, eum adhue privatum a Gothis defendisle scribit:——— Cum bella timentesDefendit Turonos, aberas.Ab Oriente Carnutibus et Biturigibus, ab Occidente, Andicavis sunt finitimi, a Septentrione Cenomanos, a meridie Pictonas attingunt. Eorum urbs Archiepiscopalis est et Academiâ insignis, inter Aurelianos ad Ortum 34. et Andegavos ad Occasum 30. mill. pasl. provinciae Lugdunensis tertiae caput olim et Metropolis, cui proxima civitas Cenomanorum: huic enim Sartae ignobili fluvio adiacenti pridem coeperat praevalere cum alias Cenomani gens longe clarior et missis in Italiam coloniis celeberrima eslet: sed et Iulii Caesaris iam aetate plus Cenomanis Turones poterant, cum his 6000. Aulercis vero Cenomanis tantum 5000. ad Alesiam liberandam sint imperata. Huius cives dites et ingeniosos, prudentes atque etiam fortes facit Ingelgerius Comes Wastinensis et Andegav. in gestis Consulum Andegav. In urbe porta Regis Hugonis la porte du Roy Hugon, vulgo corrupte la porte Fourgon, a qua Hugontaurum nomen ortum Avila, l. 1. et Thuan. Hist. l. 24. putant, celebris est. Huius Turonis, mentio est sicut Parisiis Monachi melancholici vel lycantropi, Aurelianis muli Odonis, apud Blesenses lupi Varoli, iuxta vulgatum: A Tours le Roy Huguet, comme a Paris le Moine bouru, a Orleans le Mulet Odet, a Blois le Loup Garou. Existimat autem Valesius de Hugone, veteri Comite Turonorum, forsitan et portae istius reparatore, factum illum esse Roy Huguet mulierculis dictum: quem etiamnum incolae pro lemure terrifico habent, quoniam forte vivus, ob aspetitatem morum, maioribus eorum terrori fuerit, Memimt Comitis istius Eginhardus, aliique, qui a Carolo M. ad Nicephorum Aug. una cum Haitone Episcopo Basiliensi et Aione Longobardo Foroiulienfi, pacis causâ, A. C. 811. missum esle referunt, Moneta hîc olim percusla, unde parvi Turonenses, solidi Turonenses, librae Turonenses, hodieque deniers Tournois, et doubles Tournois, sous Tournois, liures Tournois appellationem traxêre. Caput est pagi cognominis, vide infra in voce Turonia. Fuit parva olim. sed postea castri S. Martini, adversus Normannorum incursiones, ac demum nuper novarum munitionum accessione aucta, et amplissima facta est, Mann. In Turonibus vetera Canonicorum collegia numerantur 20. clarae Abbatiae totidem, minora Monachorum coenobia amplus 100. Paroeciae 400. intra urbem 16. et praeter Maius Monasterium Marmoustier ac Basilicam S. Martini, Bellus locus Beaulieu et Cormaticum Cormeri ad Andriam: porro Villa Lupae Ville Loin ad Andrisium, Pruliacum ad Clasiam fluv. Nucarium Noyers ad Vigennam, Caino Chinon ad eundem fluv. sex Abbatiae Benedictinae, fetus Basilicae S. Martini. Tres Ecclesiae Archidiaconatus habet, Maiorem seu Turonensem, Transiligeritanum et Transvigennensem. Basilicam S. Litorii, matrem turonorum Ecclesiae fuisle, quae postea S. Catini appellatione susceptâ, nunc quoque sedes Archiepiscopi sit, credidêre nonnulli, sed hos refutat Vales. in Defens. Discept. de Basilicis regiis, c. 3. qui nec Basilicae S. Martini id tribuendu, docet Notit. Gall. ostenden Ecclesiam Beati Mauritii maiorem semper Urbis Ecclesiam, et a Basilica S. Litotii et S. Martini distinctam fuisle. Hadr. Valesius, Notit. Galle. Regio Turonia vide ibi, vulgo Tourame, et urbs Turones, hodie Tours, et Caesarodunum olim ampla est, ad sinistram Ligeris ripam, ibique ponte lapideô oblongô et pulcherrimô iungitur: ex altera parte alluitur Cari fluv. elegans et culta, emporiumque celebre. Baudrand. Gregor. Turon. Gesta Turon. Pont. PapMassonius, descript. fluminum Gall. Duchesn. Antiq. Urb. Gall. De Conciliis hîc habitis. vide Morer. Diction. Hist. Vide quoque Caesarodunum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.